Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Sam.22 NT 2 Sam.23 (English) >>NT 2 Sam.24

2 Sam.23

haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium

cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim

stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino

dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat

et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

haec fecit Banaias filius Ioiadae

et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem

Semma de Arari Helica de Arodi

Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua

Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi

Selmon Aohites Maharai Netophathites

Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin

Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas

Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi

Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan

Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites

Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites

Esrai de Carmelo Farai de Arbi

Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi

Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites

Urias Hettheus omnes triginta septem



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Sam.22 NT 2 Sam.23 (English) >>NT 2 Sam.24

Powered by PhiloLogic